korp! Fraternitas Estica

Gaudeamus

Sõnad:
C. W. Kindeleben (1781)

:,: Gaudeamus igitur,
Juvenes dum sumus; :,:
Post jucundam juventutem,
Post molestam senectutem
:,: Nos habebit humus! :,:

:,: Ubi sunt, qui ante nos
In mundo fuere? :,:
Vadite ad superos,
Transite ad inferos,
:,: Ubi jam fuere. :,:

:,: Vita nostra brevis est,
Brevi finietur, :,:
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
:,: Nemini parcetur. :,:

:,: Vivat academia,
Vivant professores, :,:
Vivat membrum quodlibet,
Vivant membra quaelibet,
:,: Semper sint in flore! :,:

:,: Vivant omnes virgines
Faciles, formosae, :,:
Vivant et mulieres
Tenerae, amabiles,
:,: Atque laboriosae! :,:

:,: Vivat et respublica
Et qui illam regit, :,:
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas,
:,: Quae nos hic protegit! :,:

:,: Pereat tristitia,
Pereant osores, :,:
Pereat diabolus,
Quivis antiburschius,
:,: Atque irrisores! :,: